

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 4: Versus 18
Qui vocatur Petrus.Vel quando primum Andraeas adduxit eum, hoc nomen inditum est ei, dum dicitur:Tu vocaberis Cephas[Joan. 1.], quod interpretaturPetrus:quanquam hic videtur de futuro promittere. Vel quando confessus est:Tu es Christus Filius Dei vivi,dictum est ei:Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam[Matth. 16.].[BEDA.]Petrus,agnoscens:Andraeas,virilis:quod doctoribus convenit: quia hi soli, etc., usque ad quia vero primus homo inobediens exivit, secundus obediens ingressus est[RAB.]Matthaeus dicit post habitationem Capharnaum discipulos vocasse. Joannes dicit, etc., usque ad ante autem quam veniret Jesus in Cana Galilaeae, Andraeas Petrum adduxit, sed nondum discipuli.Mittentes rete.Quia quos saepe terrenis lucris inhiare considerat, coelestibus desideriis advocat, et per eos retibus Evangelii, alios de profundo iniquitatis eripit, unde subdit:Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum[Joan. 1.].